ARMORUM Exercitium

ARMORUM Exercitium
ARMORUM Exercitium
proprie Romanis dicebatur, quod ense et clypeô fiebat, cuiusque ars in feriendo ad versario et se protegendo consistebat, ut ad Spartian. in Hadriano c. 26. fuse docet Salmas. Vide supra in phrasi Armis ludere: Sed et ad alia etiam armorum genera extendi potest, quibus olim milites exercebant. Nam ad omne genus armorum dicuntur exerceri Vegetio,
dum scil. hastile contorquent, sudem vibrant, iacula sagittasque mittunt, ad palum battuunt, Idem Notis ad Ael. Lamprid. in Alexandro Seu. c. 53. A quo Armatura seu Armaturae exercitium, uti Vegetius vocat l. 1. c. 14. haud parum differebat; contra quam Lipsius sensit: hâc enim voce indigitat Auctor hic prolusionem et meditationem campestrem, quae in armis et sub signis siebat, non secus ac si cum hoste confligendum esset, in qua prolusione discebat tiro et ordines servare et vexillum suum comitari, ad hastam, ad clypeum declinare et reliquos armaturae numeros et gestus, c. 4. l. 1. Neque enim parva aut levis ars videtur armorum, sive equitem, sive peditem sagittarium, velis imbuere, sive scutatum armaturae numeros omnes, omnesque gestus docere, ne locum deserat, ne ordines turbet, ut missile et destinato ictu et magnis viribus iaciat, ut fossam ducere, sudes seienter figere norit. Ubi inter armaturae gestus et numeros id solum ponitur, ne locum deser at miles, ne ordinem turbet: nam reliqua, quae sequuntur, de missilibus iaciendis et sudibus figendis et fossis ducendis, ad armorum quidem generalem scientiam et artem pertinent, non ad armaturam. prolusionem vocat illud armaturae exercitium c. 13. campestrem meditationem, alibi; et reliquis armorum exercitiis aperte distinguit, l. 2. c. 14. et l. 3. c. 4. Idem Artem armaturae appellat militarem artem et artem bellandi: quae exhiberi solebat sub Campidoctore, in prolusione campestri et decursione l. 1. c. 13. ubi milites, qui parum in illa prolusione profecerant, pro frumento hordeum coactos fuisse accipere, legimus. Meminit eius Liv. l. 44. c. 9. Inter coetera, inquiens, sexageni ferme iuvenes, interdum plures, ab apparatoribus ludi armati inducebantur, horum induclio in parte simulacrum decurrentis exercitus erat, in parte elegantioris exser citii, quam militaris artis, propiorque gladiatorium usum. Quos gestus et motus et gyros, progressiones, recessiones, cursus, recursus varios, permixtionesque, evolutiones in armis et sub signis factas, Armaturae gestus et numeros vocat Vegetius, et exercitium armaturae, ipsam prolusionem etc. Vide infra ubi de iis, quos artem docuisse istam olim diximus, Campidoctoribus videl. ut et alibi passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • EXERCITIUM Armorum — apud Veget. proprie dicebatur, quod ense, et gladio fiebat, cuius ars erat in feriendo adversario, et se protegendo, uti pluribus docet Salmas. ad Spartian. in Hadr. Sed et ad alia armorum genera extendi potest, quibus olim exercebant milites.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARMATURA — Recentioribus armotum exercitatio dicitur seu exercitium militare, quô milites a Campidoctoribus instruebantur in campo. Glossarium Rigaltio laudatum, ἀρματούρα πρίμα, μελέτη πρώτη, Amm. Marcellin. l. 14. Multiplex armaturae scientia: Iul.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARMIS ludere — apud Vulcatium Gallican. in Avidio Cassio, c. 6. Excrcitium septimi diei fuit omnium militum, ita ut et sagitt as mitterent et armis luderent: dicebantur Casaubono, qui se armis exercerent, unde et dies ille, quô id fiebat, armiludium; sicut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SCUTI Jactatio — non Principum solum exercitium fuit, sed militum omnium, qui in armaturae exercitio hoc primum discebant, quomodo tractandum et iactandum esset scutum. Graeci σείειν ἀσπίδα et ἀσπίδα νωμᾶν, item δινεῖν dicebant, uti patet ex Aeschylo Trag. ἑπτὰ… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GYMNASTICA — Graece Γυμναςτικὴ, Latin. Ars exercitatoria, finitore Galeno l. ad Thras. ἐπιςτήμη ἐςτὶ τῆς εν πᾶσι γυμνασίοις δυν´αμεως, quoe omnium exercitationnum facultates novit. Mercuriali est Facultas quaedam omnium exercitationum facultates contemplans,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BATALARE arma — antiquis Boiariorum LL. tit. 3. c. 1. et tit. 2. c. 10. Latinis arma tractare est quod exercitium tam apud milites, quam gladiatores, in solo clypeo et gladio constabat, uri docet Vegetius l. 2. c. 14. et vidimus supra, ubi de Armorum exercitio.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PROSECUTIO — apud Lutatium ad Statium passim, adeoque aevo cadenti, Theodosianô et vicinis, orationem notat seu orationis deductionem, ut infinitis locis in Collatione Carthaginiensi et paris census Patribus. Vide Iulianum Marcellum Memorialem in breviculo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAMPESTRIS Meditatio — apud Vegetium, l. 1. c. 1. illud Veter. exercitium militare seu prolusionem denotat, quae in armis et sub armis fiebat, non secus ac si cum hoste confligendum esset: in qua proin discebat tiro, et ordnines servare et vexillum suum comitari, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CLYPEUM vibrare — seu quatere ac iactare scutum, militum olim exercitium erat, qui in Armaturae exercitatione hoc primum discebant, quomodo tractandum iactandumque esset scutum. Graeci σείειν ἀπίδα et ἀπίδα νωμᾷν et δίνειν ἀπιδα dicebant. Vide quae supra de… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LABOR — et exercitium, torpentem in nobis excitat ealorem, eoque et spiritus reddit vegetos et alacres: atque, ut ventilatio paleas e tririco et spicas inanes flatu dispellit. ita exercitatio quoque fugat noxios e corpore humores. Quâ similitudine hoc… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”